Aseitas

Vitrum tinctum in Templo Familiae Sanctae Ecclesiae Catholicae Romanae, Via Annacloyd, Teconnaught/Annacloy, Comitatus Down, Hiberniae Septentrionalis.

Aseitas (a + se + -itas) est qualitas per quam ens quoddam in se et a se ipso exsistit.[1] Saepe adhibetur nomen ad significandam fidem Christianam quod Deus intra se causam ipsius ut prima causa continet; multi theologi Iudaei et Mussulmani porro credunt et crediderunt Deum sic esse liberum.[1] Notiones aseitatis ut principium altissimum saltem a Platone deductae, et post Augustinum longe lateque diffusae sunt, quamquam usus nominis aseitatis scholastiscae tantum Medio Aevo coepit.[1]

  1. 1.0 1.1 1.2 Aseity in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne