Asia occidentalis

Tabula geographica Orientis Medii.

Asia Occidentalis, vel Oriens Medius[1] vel Oriens Proximus,[2] est regio politica et culturalis in Africa Septentronali et Asia Minore sine finibus claris. Aliae nationes alias fines eius regionis definiunt. Haec regio in Europa et America "oriens" videtur.

Ex Oriente Medio, tres religiones orbis terrarum maximi momenti, Christiana, Islamica, et Iudaica partae sunt. Non est index perfectus vel plenus, sed stylo Anglico et plurium aliarum civitatum civitates quae feruntur partem esse Orientis Medii sunt Aegyptus, Arabia Saudiana, Baharina, Cuvaitum, Iemenia, Irania, Iracia, Israel, Iordania, Libanus, Omania, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio, Quataria, Syria, et Turcia. Nonnumquam, sed minus saepe hodie, Aethiopia, Algeria, Libya, et Tunisia etiam in Orienti Medio esse feruntur.

Germani autem illam regionem orientem medium vocant, vel vocaverunt si nunc exemplum Anglicum sequuntur, quae terras Bangladesham, Butaniam, Indiam, Insulas Maledivas, Nepaliam, Pakistaniam, Tabrobanem complectitur. Nonnumquam etiam Iraniam huic regioni adnumerant.

  1. Lexicon Davidi Morgan nomen "Oriens Medius" habet.
  2. Nuntii Latini nomine "Oriens Proximus" utitur. Regio, quod est occidentalis Asiae continentis pars, nomen "Asia Occidentalis" etiam habet.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne