Britannia Minor

Wikidata Britannia Minor
Res apud Vicidata repertae:
Britannia Minor: insigne
Britannia Minor: insigne
Britannia Minor: vexillum
Britannia Minor: vexillum
cultural region, historical region, civitas antiqua
Civitas: Francia
Locus: 48°0′0″N 3°0′0″W

Forma

Area: 34 022 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 4 687 381
Zona horaria: UTC+1, UTC+2

Commemoratio

Paean: Bro Gozh ma Zadoù

Sigla

Dominium interretiale: .bzh

Tabula aut despectus

Britannia Minor: situs
Britannia Minor: situs
Vide etiam paginam fere homonymam: Britannia Minor (regio recentior).

Britannia Minor (Francogallice Bretagne; Britonice Breizh; Gallonice Bertaèyn), aliquando Armorica vel Aremorica appellata, est maritima regio Franciae, inter pagos Celticos numerata. Incolae Brittones nuncupantur. Veteres linguae eius regionis sunt Francica, Britonica, Gallonica. Cum saeculo quinto maxima multitudo Britannorum in litoris Armoricani partem ex insula Britannia immigravisset, regio historiam suam habere coepit. Fuit regnum quod civitatem sui iuris habebat; deinceps fuit ducatus qui regis Francorum feudum factum est. Qui ducatus anno 1532 ad regis Franciae domanium (dominium) adiunctus est. Ex saeculo vicesimo medio Britannia Minor in formam quinque praefecturarum redacta a Francogallia administratur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne