Dadhi

Dadhi (iogurtum Indicum) sicut in patera fictilis in Manipur offertur

Dadhi (nomen Sanscriticum: scriptura devanagari दधि) est iogurtum sicut in India fieri solet. In India hodierna dadhi vel iogurtum e lacte boum, caprarum, bubalorum provenit. Linguis vernacularibus Indicis iogurtum Hindice दही dahī, Tamulice தயிர் tayir appellatur.

Dadhi ope bacteriorum Lactococci lactis, Streptococci diacetylactis, S. cremoris aliorumque producitur, atque interdum ope specierum quae ad iogurtum traditionis Turcici seu Bulgarici adhibentur (Lactobacilli delbrueckii subsp. bulgarici et Streptococci thermophili.

Lingua Sanscrita dadhi iam millennio II a.C.n. carminibus Rigvedae saepe commemoratur, postea et libris classicis medicis Carakasaṃhitā (fortasse saeculi III) et Suśrutasaṃhitā (fortasse saeculi IV) necnon carmine didactico Aṣtāngahṛdayasaṃhitā (fortasse saeculi VI).[1]

Dadhi in fabula populari Buddhistica quadam, in Jātaka servata, refertur, ubi cibus nutritivus salutarisque necnon magicus esse praetenditur.[2]

Religione Hinduica dadhi in mixtura rituali pañcagavya ("quinque producta bovina")[3] et categoria mythica pañcāmṛta ("quinque alimenta immortalia") comprehenditur; religione Iainorum inter quattuor lacticinia enumeratur.

  1. Aṣtāngahṛdayasaṃhitā 5.29-30 versio Anglica: Of sour digestion and taste, constipating, heavy, (and) warming (are) curds [viz., dadhi]; (they are) destructive of wind (and) generative of fat, sperm, strength, phlegm, hemorrhage, (gastric) fire, and cutaneous swellings. (As they are) appetizing, (they are) commended in anorexia, cold irregular fever, catarrh, and strangury; skimmed, however, in dysentery.
  2. Jātaka 186 Versio Anglica interretialis
  3. Śivapurāṇa 1.16.111-112 versio Anglica

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne