Dies

Horologium quattuor et viginti diei horarum numeris Romanis indicatarum Grenovici institutum.
Quamquam dies solaris 24 horis accurate correspondet, dies sideralis correspondet 23 horis, 56 minutis, 4.1 secundis.

Dĭēs (-ei, m, aliquando f.)[1] est tempus quo planeta ulla (praecipue Tellus) se vertit. Quod planetae ipsi circum stellam moventur, diei species duae sunt: dies sideralis, in qua revolutionem totam ut sideribus remotis videtur fit; et dies solaris, in qua ut stellae propriae (ut gratia exempli Sol est terrae).

Hominibus dies solaris terrae divisa est in 24 horas, hora omnis in 60 minuta, minutum omne in 60 secunda. Hoc usu, dies sideralis terrae extendit tres et viginti horas et 56 minuta et 4.1 secunda. Diebus 365 et vix sex horis terra revolutionem totam circum solem facit, quod tempus annus nominatur.

  1. Vocabulum dies est masculinum et etiam femininum, sed primum et in norma masculinum. Generi feminino, sensu die certa vel die statuta. In opere Latin: Kulturen, historien, språket Thori Janson, editio prima anni 2009, monet vocabulum "dies" in sequentia "Dies Irae" femininum esse.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne