Humanitates digitales

Exemplum studii per rationes digitales: enodatio interretium socialium ut instrumentum archivale.[1]

Humanitates[2] digitales[3][fons nominis desideratus]Fortasse “informatica humanistica” (sicut Italice)? An “informatica humanior”? Verbum “humanitates” non mihi videtur esse bona translatio Latina verbi Anglici humanities. + But "Humanistic informatics" isn't exactly the same; see en. sunt regio investigationis, rationis docendi, et creationis quae intersectionem computationis et disciplinarum humanitatum tractat. Humanitates digitales, ex campis computationis humanitatum, computationis humanisticae,[4] et praxis humanitatum digitalium[5] extractae, varias res comprehendunt, inter quas curatio corporum interretialium et magna copia datorum culturalium effossa. Humanitates digitales materias digitizatas et digitales natos amplectuntur, rationesque disciplinarum humanitatum a maioribus traditas (sicut historia, philosophia, linguistica, litterae, ars, archaeologia, musica, studia culturalia) et scientiarum socialium[6] cum instrumentis a computatione suppeditatis (sicut visualisatio datorum, recuperatio informationis, datorum repositorium, fodina datorum, statistica, fodina textuum, publicatio electronica) coniungens. Subcampi humanitatum digitalium orti sunt, inter quos studia programmaturae computatralis, studia suggestuum(en), et studia codicum criticorum(en).

  1. League of Nations archives, United Nations Office in Geneva.
  2. John C. Traupman, New Collegiate Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 565, s.v. humanity.
  3. John C. Traupman, New Collegiate Latin and English Dictionary, ed. tertia (Novi Eboraci: Bantam Books, 2007), 516, s.v. digital.
  4. Humanistic Computing, Proceedings of the IEEE, 86, no.11 (November) 1998: 2123–-51.
  5. De praxi.
  6. Digital Humanities Network, Universitas Cantabrigiensis, 27 Decembris 2012 accessum.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne