Imperium Incarum

Wikidata Imperium Incarum
Res apud Vicidata repertae:
Terra continens: America Australis
Locus: 13°31′0″S 71°58′0″W
Caput: Cuscum

Gestio

absolute monarchy, Cultus imperatorius
Princeps: Atahualpa, Pachacútec, Túpac Inca Yupanqui, Huayna Capac, Huascar

Populus

Sermo publicus: linguae quechuae

Tabula aut despectus

Imperium Incarum: situs
Imperium Incarum: situs
Despectus in Machu Pikchu.

Imperium Incarum in America Australi rexit, antequam conquisitatores Hispani id ceperunt ubi maximum imperium in America Praecolumbiana fuit. Caput imperii fuit Cuscum. Imperium linguá Quechua Tawantinsuyu nominabatur. Linguá Quechua tawa est quattuor; -ntin, colligatus,a,um; suyu, regio; Tawantinsuyu igitur "quattuor regiones colligatas" significat. Tavantinsuius territoria fuerunt Peruvia, Aequatoria, Columbia, Chilia, Argentina et Bolivia, et pars Amazonium Nemoris, ubi quoque Indi Americani alii vivebant. Tavantinsuiu in "dominia" (Hispanice señoríos) dividebatur, societate etiam in classes divisa. Imperator Sapae Incae titulum habebat.

Vocabulum inca 'deum in terra' significat. Cuscum caput fuit, ubi Sacsaiuaman, sedes imperii, patebat. Tavantinsuiu in suiua quattuor: Chinchasuiu, Antisuiu, Contisuiu et Collasuiu (linguá Quechua Chinchay Suyu, Antisuyu, Kuntisuyu et Qulla Suyu, proprie) dividebatur. Quechua lingua Incarum erat.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne