Kilimandiarus

Wikidata Kilimandiarus
Res apud Vicidata repertae:
Altitudo: 5 895 metrum
Locus: 3°4′0″S 37°21′33″E
Civitas: Tanzania
Typus: Valles Magni Chasmatis, Seven Summits, Volcanic Seven Summits, Highest mountain peaks of Africa, ultra-prominent peak, Seven Third Summits

Tabula aut despectus

Kilimandiarus: situs
Kilimandiarus: situs
Kilimandiarus mons Kilimanjaro (Tanzaniae physicalis)
Kilimandiarus mons Kilimanjaro
Kilimandiarus mons
Kilimanjaro
Situs in Tanzania
Apex Kibo Kilimandiari Montis.

Kilimandiarus mons (vulgo Kilimanjaro) [1] cum tribus conis vulcanicis (Kibo, Mawenzi, Shira), est compositus mons ignifer quietus in Tanzania septentrio-orientali et mons altissimus in Africa, apud Apicem Uhuru 5895 m altus.[2] Kilimandiarus est unus ex altissimis mundi montibus singularibus (Anglice: freestanding), ad 4600 m supra basin altus.

Origo significatioque nominis sunt incertae. Nomen putatur coniunctio vocum Suahiliensis kilima 'mons' et Kichagga njaro 'album'; ergo nomen erit 'Mons Albus'. Nomen additum kibo in Kichagga 'maculatus' significat, et ad saxa super nives visa spectat. Vox Swahili uhuru 'libertas' est nomen monti datum ut memoretur libertas Tanzaniae, a Britanniarum Regno anno 1961 recepta.

  1. LatinPro.
  2. Kilimanjaro 2008 Precise Height Measurement Expedition, "Precise Determination of the Orthometric Height of Mt. Kilimanjaro"

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne