Lingua Iaponica

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Lingua Iaponica
IPA: [ ɲihoŋɡo ]
Taxinomia:
lingua ab aliis segregata nisi, ut credunt nonnulli
Locutores: 127 000 000
Sigla: 1 ja, 2 jpn, 3 jpn
Status publicus
Officialis Iaponia
Privata Brasilia, C. F. A. (praecipue Havaii), aliisque in locis
Litterae:
Scriptura: Iaponica
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Iaponica (Iaponice 日本語, nihongo) est sermo quo plus quam 127 000 000 hominum utuntur in Iaponia et extra.

Vocabulum Nihongo ('Iaponica') in scriptura Iaponica scriptum.

Lingua est insignis varietate pronominum honorificorum, quae apta esse putatur ad genera honorum quae in societate populi Iaponici multum valent. Etenim sunt formae verborum et vocabula propria quae rationem indicant quae inter eum qui loquitur et eum quem loquens adloquitur intercedit. Lingua autem numero sonorum distinctorum potius parvo utitur.

Lingua Iaponica per plus quam quindecim saecula speciem linguae Sinicae fert. Nam scribitur scriptura quae ex litteris Sinicis (漢字 kanji) et syllabicis (ひらがな hiragana et カタカナ katakana) ipsisque de notis Sinicis deductis componitur. Per eam scripturam factum est, ut sermo Iaponicus multa vocabula et locutiones complectatur quae recta via ex lingua Sinica in eum sunt conversae.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne