Lingua Italiana

Vide etiam paginam fere homonymam: Linguae Italicae.
Lingua Italiana
Lingua italiana
IPA: [ ˌitaˈljaːno ]
Taxinomia:
lingua Indoeuropaea e stirpe Romanica
Locutores: circa 64 000 000 (sermo patrius)
Sigla: 1 it, 2 ita, 3 ita
Status publicus
Officialis Italia, Helvetia, Civitas Vaticana, Sanctus Marinus, Croatia, Slovenia
Privata America Meridionalis, Europa Occidentalis, Albania, Francia, Melitta, Libya
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Academia Furfuris
Tabula Italice loquentium.

Tabula Italice loquentium.

Lingua Italiana,[1] usque hodie Italica dicta[2][3] (Italice italiano et lingua italiana), est lingua Romanica familiae Indoeuropaeae, qua utuntur in Europa multi homines (praecipue in Italia, Helvetia, Sancto Marino, Civitate Vaticana), nonnulli quoque in Malta, Monaco, Croatia, Slovenia, Francia, Libya, Erythraea, Somalia,[4] atque communitates advenarum in America et Australia. Multi loquentes sunt bilingues qui Italiana normativa et aliis linguis regionalibus pro patrio sermone utuntur.[5]

Lingua Italiana est publica et primaria in Italia, Vaticano Agro, et Republica Sancti Marini, et publica etiam in Confoederatione Helvetica, Slovenia, Croatia (accuratius in regione Histria).

Tabula cognationis dialectorum sive linguarum Italiae.[6][7][8][9]
Tabula dialectorum Italiae.

Variis linguis dialectisque "Dachsprache" (lingua tectoria) est. Septentrionales sunt dialecti Galloitalicae et Veneticae, etiam Histricae; exstant et Tuscae dialecti necnon mediae Italiae dialecti, etiam Corsae. Sermones vero Italiae meridionalis et Sardiniae Siciliaeque insularum a plurimis non in numero dialectorum habentur, sed linguarum discretarum, ut linguae (Neapolitana, Sarda, Sicula) vocentur.

  1. Vide disputationem.
  2. "Italica vulgaris lingua", Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus f. 57r; "lingua Italica", Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 209–12; Ambrosii Calepini dictionarium undecim linguarum: respondent autem Latinis vocabulis Hebraica, Graeca, Gallica, Italica,
  3. Dictionarium Hispanico-Neolatinum.
  4. Ethnologue report for language code:ita (Italy) – Gordon, Raymond G., Jr. (ed.), 2005. Ethnologue: Languages of the World, Fifteenth edition. Dallas, Tex.: SIL International. Editio interretialis.
  5. Languages of Italy - Ethnologue - Languages of the World - Copyright © 2010 SIL International.
  6. Atlante linguistico italiano
  7. Università di Padova
  8. Carta dei dialetti d'Italia (Pellegrini)
  9. AIS, Sprach-und Sachatlas Italiens und der Südschweiz, Zofingen 1928-1940.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne