Longitudo

Dimensiones cuboidae sunt longitudo, latitudo, altitudo.

Longitudo est quantitas physica fundamentalis, quae etiam in sermone cotidiano spatium indicat, quod inter quaspiam res distantes est. In studio dimetiendi longitudo intervallum significat, quod est inter duo puncta quae recta aut praefinita via mensurantur. Dimensiones longitudinis ad latitudinem et altitudinem referuntur.

Modus fundamentalis longitudinis in systemate internationali est metrum.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne