Musica

Musici in tumulo Nakht ad Amun, Domus XVIII, Thebae in urbe occidentali picti.

Musica (a vocabulo Graeco μουσική 'ars Musarum'[1]) est artificium cuius medium est sonus et silentium. Sua elementa communia saepissime sunt diagramma (quod melodiam harmoniamque gubernat), rhythmus vel numerus (et adsociatae notione cognatae tempus, metrum vel etiam numerus, et articulatio), dynamica, et tympanum (Anglice, Francice timbre) et textura, proprietates sonicae.

Gamelan Iavanensis cum duabus sindhen (cantoribus choralibus) apud nuptias translaticias Iavanenses in Sasono Utomo, Taman Mini Indonesia Indah Iakartae in urbe Indonesica.

Creatio, perfunctio, significatio, et adeo definitio musicae inter se secundum culturam et adiuncta societatis variant. Musica a compositionibus rigide ordinatis (et eorum recreatione in perfunctione), per musica subitaria, ad musicam aleatoricam transit. Musica in genera et subgenera dividi potest, sed normae describendi in genera et coniunctiones inter genera saepe sunt subtiles, aliquando singularibus interpretationibus subiectae, et per occasionem controversae. Intra res artes appellatas, musica pro arti exsecutivae, arti liberali, et arti auditoriae haberi potest.

Vas ceramicum Moche tympanistam depingit. Museum Larco, Limae Peruviae.

Musica multis hominibus in multis culturis est gravis vitae pars. Philosophi Graeci et Indici antiqui musicam definiebant tonos ad libram ordinatos ut melodiae et ad perpendiculum ut harmoniae. Sententiae communes sicut "harmonia sphaerarum" et "meis auribus id est musica" notionem sustinent quod musica ordinari potest, suavisque auditu. Putabat autem Ioannes Cage, Americanus saeculi vicensimi compositor, quemlibet sonum posse musicam; insigniter inquit, "Non est strepitus, solum sonus."[2] Ioannes Iacobus Nattiez, musicologus Canadiensis, iudicium postmodernum et "relativisticum" breviter repetit : "The border between music and noise is always culturally defined—which implies that, even within a single society, this border does not always pass through the same place; in short, there is rarely a consensus. . . . By all accounts there is no single and intercultural universal concept defining what music might be."[3]

  1. "Mousike," Henry George Liddell et Robert Scott, A Greek-English Lexicon, apud Perseum.
  2. "There is no noise, only sound." "John Cage, 79, a Minimalist Enchanted With Sound, Dies."
  3. Jean-Jacques Nattiez, Music and Discourse: Toward a Semiology of Music, conv. Carolyn Abbate (Princeton University Press, 1990, ISBN 0691027145), 48, 55.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne