Oculus

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Oculus humanus.
Oculus bisonis (Bisonis bonasi).

Oculus (-i, m.), vel bulbus oculi, est organum visus multorum generum specierum biologicarum, saepissime specierum intellegentium, animalium, atque insectorum. Iacet in orbita, quae est spatium osseum iuxta nasum, quod canali optico cum cavo cranii communicat. Oculi retina, systematis visualis pars prima, in nervum opticum transit.

Natura oculos membranis vestit et saepit, quae sunt haec tres:

  1. externa oculi tunica, sive fibrosa, quia e cornea scleraque facta est
  2. media oculi tunica, sive vasculosa, quae continet musculum ciliarem, lentem, corpus vitreum, plexum chorioideum
  3. interna oculi tunica, seu retina[1]

Oculus etiam alia organa habet, quae quasi ancillae sunt: glandulam lacrimalem, sex musculos bulbi, et binas palpebras.

Disciplina medica quae oculorum mala et morbos velut adnexa eorum examinat tractatque ophthalmologia est.

  1. T. Axenfeld et H. Pau, Lehrbuch und Atlas der Augenheilkunde (Stutgardiae: Fischer Verlag, 1920).

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne