Philippinae

Wikidata Philippinae
Res apud Vicidata repertae:
Philippinae: insigne
Philippinae: insigne
Philippinae: vexillum
Philippinae: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Res publica popularis Sinarum, Indonesia, Iaponia, Malaesia, Palau, Res publica Sinarum
Locus: 12°0′0″N 123°0′0″E
Caput: Manila

Gestio

res publica
Princeps: Ferdinandus Marcos iunior
Praefectus: Ferdinandus Marcos iunior
Consilium: Congress of the Philippines
Situs interretialis

Populus

Numerus: 109 035 343
Sermo publicus: lingua Philippinica, Anglice
Zona horaria: Philippine Standard Time, Asia/Manila
Moneta: Philippine peso

Commemoratio

Paean: Hymnus Nationalis Insularum Philippinarum
Praeceptum: Maka-Diyos, Maka-Tao, Makakalikasan at Makabansa

Sigla

ISO PH, PHL, 608; IOC PHI
Dominium interretiale: .ph
Praefixum telephonicum: +63
Siglum autoraedarum: RP
Philippinae inter civitates Asiae australes et orientales.

Philippinae[1] (-arum, fpl.; vulgo: Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3][4], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo II rege Hispanorum.[5] Praeses hodiernus est Rodericus Duterte, qui per suffragium universale electus est ad sexennii mandatum anno 2016.

Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.

Timoria Orientalis et Philippinae solae civitates Christianae in Asia Orientali habentur. Philippinarum insularum gentes variarum linguarum et morum et institutorum sunt. Hodie quidem regimen Philippinarum et grex musulmanorum separatisticus regionum meridianarum iam multa decennia inter sese armis confligunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne