Relativitas specialis

Ortus solis monstratus in tempore accelerato. Ab antiquitate tempus motu Solis Lunaeque demonstratum et symbolizatum est. Theoria relativitatis Einsteiniana autem magnopere temporis ideam saeculo vicensimo commutatura erat. Simul eadem theoria quomodo sol noster per reactiones nucleares lucem et energiam producat explicatura erat.

Relativitas specialis[1] sive theoria relativitatis specialis est theoria physica de natura spatii temporisque ab Alberto Einstein die 30 Iunii anno 1905 edita. Theoria leges electromagneticas Maxwellianas accurate adservat, sed multas aequationes Newtonianas commutat, notiones Newtonianas de spatio ac tempore exauctorans.

Theoria "specialis" vocatur quia ea sola adamussim idonea est, ubi effectus gravitatis ignorabiles sunt. Decem annis post, Einstein theoriam relativitatis generalis edidit, quae etiam gravitationem comprehendit.

Relativitas specialis Einsteiniana similis est theoriae aetheris ab Henrico Lorentz prius anno 1904 editae, sed discrepat interpretatione naturae spatii temporisque, modo formulationis mathematicae, variisque conclusionibus experimentis pertinentibus.

Conclusio praeclara theoriae ab Alberto Einstein factae fuit aequatio:

,

ubi E est energia, m massa et c celeritas luminis. Haec aequatio, quae fundamentum energiae nuclearis dat, monstrat generaliter quomodo massa m in energiam E transformari possit. Quae aequatio etiam, si E est completa energia corporis interna, quoque dat totam massam, quam particula cohibet.

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne