Romani antiqui

Vide etiam paginam discretivam: Roma (discretiva).
Forum Romanum fuit locus medius circum quem Roma antiqua crevit.

Romani antiqui fuerunt populus Italicus, Latio et praesertim Romae saeculo octavo a.C.n. ortus, in cuius dicionem et civilizationem omnes terrae circa mare Mediterraneum mille annos sequentes fere paulatim redactae sunt.

Roma inter duodecim saecula primo in regnum, deinde in rem publicam oligarchiae similem, tertio in imperium vastum, mutata est. Europae Occidentali et regioni toti circum Mare Mediterraneum imperavit. Complures autem res occasum Imperii Romani tandem fecerunt. Dimidium occidentale imperii, ubi fuit Hispania, Gallia, et Italia, in regna separata saeculo quinto dissolutum est; imperium autem orientale, Constantinopole administrante, ad Imperium Byzantium post 476 spectatur, tempus solitum "casus Romae" et posterius exordium Medii Aevi habitum.

Tabula animata imperii Romani.

Roma antiqua saepe cum Graecia antiqua, quae multas artes Romae antiquae incendit, ut "antiquitas classica" disponitur. Roma antiqua ad progressum iuris bellique artumque litterarumque architecturaeque linguaeque in occidente contulit, et apud homines magnopere adhuc valet.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne