Sapientia

Sapientia adulescentulum amore defendit. Pictura a Meynier facta, circa 1810.
Personificatio sapientiae (Graece Σοφία, Sophia) in Bibliotheca Celsi Ephesi Turciae sita.
Veritas et sapientia historiam scribentem adiuvant. Pictura ab Iacobo de Wit, anno 1754 picta.
Sapiens dominabitur astris.
Sapientia sancta. Opus tectorium. Castellum Rosenau.

Sapientia (-ae, f.) vel sagacitas est facultas cogitandi et agendi per scientiam, experientiam, intellectum, prudentiam, et aestimationem.[1] Sapientia una ex quattuor virtutibus cardinalibus, et ut virtus consuetudo vel indoles ad actionem agendam summa sufficientia e re nata habetur. Quod indicat possessionem scientiae vel scientiae petitae ad tempora adhibenda, et vicissim homines, res, eventus, et tempora intellegenda, atque voluntatem et animum ingeniumque ad perceptionem, iudicium, et actum adhibendum pro optimo actionis cursu intellegendo.

Homines qui sapientiae student sapientes appellantur. Apud Graecos antiquos, homines qui sapientiam (Graece σοφία) docebant sophistae appellabantur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne