Tabula administrativa Franciae

Francia est omnis divisa in partes (francice: régions) duodeviginti, e quibus in Francia metropolitana sive hexagonali sitae sunt tredecim (una est insula Corsica, peculiari cum statuto); et quinque sunt praefecturae (Francice départements) et collectivitates transmarinae (Francice collectivités d'outre-mer). Singulae regiones in Franciā continentali etiam divisae sunt in praefecturas. Sunt praefecturae in circumdariis divisae, quae in cantonibus discribuntur.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne