Gothicismus (Suecice Göticism) vel Gothismus fuit motus culturalis olim in Suecia magni aestimatus, qui fidem gloriae Gothorum Suecicorum vehementius habebat, gentis cum Gothis comparatae. Conditores fuerunt Nicolaus Ragvaldi atque Ioannes et Olaus Magnus fratres. Haec fides saeculo septimo decimo regnabat, cum Suecia post Bellum triginta annorum magna potestas in Europa esset, sed saeculo duodevicensimo magnopere minuebatur. Motus per nationalismum romanticum saeculo undevicensimo ineunte refotus est, cum Viccingos eius heroes haberet.