Academia Scientiarum Francica

Ludovicus XIV visitat academiam anno 1671
Academia Scientiarum anno 1698

Academia Scientiarum Francica (Francice: Académie des sciences) est una ex quinque academiis scientiarum Instituti Franciae. Academia Scientiarum Francica Lutetiae die 22 Decembris 1666 apud Palatium Lupariense constituta est. Inter Rerum Francicarum eversionem, tempore quod dicitur Terroris Regimen, decretum diei 8 Augusti 1793 academias omnes abolevit. Consul tamen Napoleo Bonaparte academiam ut sectionem Instituti Francici restitui iussit, annisque 1801-1814 ipse praesedit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne