Bildungsroman

Bildungsroman (pronuntiatu Theodisco [ˈbɪldʊŋs.ʁoˌmaːn])[1], in criticis litterariis est quoddam genus litterarum, quae ad psychologiam et moralitatem personae principalis a iuventute usque ad aetatem adultam spectant[2] et in quibus personarum evolutio maximi est momenti.[3]

Exempla generis litterarum "Bildungsroman" sunt mythistoriae Die Leiden des jungen Werthers et Wilhelm Meisters Lehrjahre a Goethe, Der grüne Heinrich a Godofredo Keller et Der Zauberberg a Thoma Mann conscriptae.

  1. Etymologice, "Bildung" educationem, "Roman" mythistoriam significat; res Latine ergo fabula formativa appellari potuerit.
  2. Lynch (1999)
  3. Bakhtin, 1996, p.21. Jeffers, 2005. p.2

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne