Cryosphaera

Conspectus cryosphaerae et eius maiorum elementorum, ex "UN Environment Programme Global Outlook for Ice and Snow".
Regiones ab elementis cryosphaericis in orbe terrarum affectae, ex IPCC Fifth Assessment Report.
Glaciaria in tabula topographica repraesentata.

Cryosphaera (Graece κρύος 'frigus, pruina, gelu' + σφαῖρα 'globus'[1]) est illae superficiei telluris regiones ubi aqua forma solida fit, inter quas glacies marinae, glacies lacustrinae, glacies fluviales, nix, glaciaria, glaciaria continentalis, capita glaciei, et humus conglaciatus (glacie perpetua non exclusa). Ergo, cryosphaera multum cum hydrosphaera congruit. Cryosphaera est necessaria systematis climatis globalis pars, cui sunt coniunctiones et retroactio per eius momentum in energia superficiali et fluxibus umidis, nubibus, praecipitatione, hydrologia, et circulatione atmosphaerica oceanicaque effecta. Per quas rationes retroactionis, partes magni momenti agit in climate globali et in responsis exemplaris climatici mutationibus globalibus effectis. Regressus proprietatum cryosphaericarum est deglaciatio; studium cryosphaerarum est cryologia.

  1. σφαῖρα, Henry George Liddell et Robert Scott, A Greek-English Lexicon, apud Perseum.

From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne