Dies Iuvenum Totius Orbis

Oratio a Communitate Viae Novae parata inter Diem Iuvenum Totius Orbis anno 2005

Dies Iuvenum Totius Orbis, quod ad ambitum internationalem pertinet, sunt series nonnullorum dierum qui celebrabantur antea alternis annis et in praesenti quarto quoque plerumque anno diversis in civitatibus, per quos conventus Catholicus adulescentium iuvenumque amborum sexuum ex omnibus orbis terrarum partibus venientium habetur, cui multa centena milia hominum interesse solent ad fidem suam corroborandam atque ad maiorem universae ecclesiae Romanae sensum acquirendum. Huic conventui et pontifex Romanus adesse solet, atque adulescentes alloqui necnon cum iisdem Deum precari.

Annis quibus Dies Iuvenum Totius Orbis internationales non fiunt, Dominicis in Palmis de passione Domini in Civitate Vaticana et in singulis orbis dioecesibus conventus dioecesani iuvenibus dicati habentur, qui inter Dies Iuvenum Totius Orbis item numerantur.

Dies Iuvenum Totius Orbis annis octogenariis saeculi vicensimi a papa Ioanne Paulo II instituti sunt, ac fere sicut nunc habentur disponi coepti sunt.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne