Iuventus Hitleriana

Iuventutis Hitlerianae vexillum cum svastica

Iuventus Hitleriana (Germanice: Hitler-Jugend), sodalitas omnium puerorum Germanicorum sanguinis qui aestimabatur puri a magistratibus Hitlerianis constituta erat.
Quae anno 1926 condita initio foedus iuventutis operariorum Germanicae (Germanice:Bund deutscher Arbeiterjugend) nominata est. Ad annum 1933 Iuventus Hitleriana ordo iuvenum cum partibus Hitleri facientium fuit. Lege autem anno 1936 lata in sodalitatem ex re publica constitutam conversa est, quae magis schola vel parentibus ipsis animos corporaque iuvenum ad bellum gerendum confirmaret.

Omnes paene iuvenes Germani Adolfo Hitlero duce urgebantur, ut participes Iuventutis Hiterlianae fierent. Primum aliae compages iuvenum exempli gratia ecclesiarum christianarum iam erant, sed tum omnes aliae iuvenum compages prohibitae sunt etiam quae a parte politica "dextra", ut ita dicam, erant. Etiam papa Benedictus XVI nonnullis annis sodalis Iuventutis Hitlerianae erat. Iuventus Hitleriana pars "totalitariae" rei publicae Hitlerianae sive "fascisticae" fuit.


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne