Maria (Aramaice מרים, Maryām; Graece Μαριάμ et Μαρία; Arabice مريم, Maryam) a ChristianisSancta Maria, Maria Virgo, Deipara, Mater Dei, Dei Genetrix, vel Madonna vocata, in traditione Christiana fuit mulierIudaea, e Nazareth in Galileia orta, Ioachimi et Annae filia, quae Iesum partu edidit. Ab omnibus ecclesiis Christianis, quamvis variis modis, colitur, sed etiam Musulmani eam Virginem Mariam sive Syeda Mariam ('Domina nostra Maria') appellant. Forma compendiara in liturgiaCatholica est BM(S)V, cuius significatio plena est Beata Maria (Semper) Virgo.[1]
Imago Maria Immaculata pulcherrima dans colorem candidum in sua puritate - Conceptio immaculata per Giovanni Battista Salvi
↑E.g., apud Johann Eberhard Scheifler, Vita Deiparae Concionatoria, Seu Conciones Doctrinales, Asceticae, & Veritates Practicae Marianae, centum quadraginta quatuor: De Conceptione, Nativitate, Nomine Annuntiatione, doloribus, Visitatione ac Purificatione, Excellentiâ, totâq[ue] Vita Deiparae, ac singulis Festivitatibus, nec non de Assumptione, Miraculis . . . de SS. Rosario, & . . . Cognatis S. Mariae Virginis (Brechenmacher, 1696), p. 1022.