Familia
Memoria
Marcus Cocceius Nerva (8 Novembris 30–27 Ianuarii 98), fuit imperator Romanus ab 96 usque mortem suam. Nerva natus est 8 Novembris 30 Narniae, in municipio Etrusco, in septentrionali Roma. Pater eius Marcus Cocceius Nerva, iuris consultus et consul suffectus circa annum 40, mater Sergia Plautilla erat.
Suo proavus, idem Marcus Cocceius Nerva appellatur, fuit cos. in anno 36 a.C.n., avusque (idem Marcus Cocceius Nerva) fuit collega Tiberi. Nerva cum Domo Iulii-Claudiae affinis fuit per matertera sua et ab suo avunculus, Octavius Laenas, ad Iulia Drusa, Tiberii filia.
Fuit imperator ultimus Italicus et familia et natu. Fuit quaestor et praetor designatus (anno 65), accepit ornamenta triumphalia et statuam triumphalem, tum anno 66 praetor erat, salius Palatinus, Augur et sodalis Augustalis, consul cum Vespasiano anno 71 atque cum Domitiano anno 90 fuit. Anno 93 Tarentum relegatus est.
Domitiano caeso anno 96, Senatus Nervam imperatorem elegit. Aditus sit a coniuratoribus quod erat senex orbusque, menatio ergo non sit. Regno suo incepto, inclusos pro maiestate liberavit, praedia publicata restituit, et Senatum consuluit amplius quam praedecessores. Favor tamen pro Domitiano inter exercitum valebat. Anno 97, Nerva a Praetorianis raptus est donec eis adsensus est praestitos pro morte Domitiani adferre.
Deinde Nerva Traianum, dux exercitus in limite Germaniae, adoptavit. Traianus imperator factus est, cum Nerva mortuus sit, mense Ianuario anni 98.