Nasus

Vide etiam paginam discretivam: Nasus (discretiva).
Nasus canis, cuius odoratus persubtilis est
Nasus tapiri
Elephantibus sunt nasi prehensiles
Nasus hominis

Nasus (-i, m.) in anatomia est tuber in vertebratis, quod nares continet, quae respirationis causa cum ore aerem admittunt et expellunt. Praeter nasum sunt mucosa olfactoria et sinus paranasales. Post foramen nasale aer per pharyngem, qui est etiam pars apparatus digestorii, et tum in reliquum systema respiratorium transit. In hominibus nasus in media facie situs est; in plurimis autem mammalibus aliis nasus in superiore rostri parte situs est. Nasus odoratum quoque permittit.

Nexus interni


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Nelliwinne